# De refractione 140.1-4

Giambattista Della Porta, De refractione, 140.1 to 140.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/140.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/140.1

Idem quoque oculo subter oppresso euenit, & quum initia conspectus mouentur, alterum cum altero coire nequit. Idem etiam euenit ex motu intrinseco, & extrinseco vini. Et alibi. Cur distracta conspectuum societate res vna geminari videtur. Rationem dixit, quod vtriusque oculi radius non ad idem punctum deuenit, & quod bis noster animus inspexit, inde geminatum se inspexisse existimat. Aphrodiseus eadem, quae Aristoteles habet, quod oculorum musculi variè vino completi, factique languidi deprauantur, vertunturque alter sursum, alter deorsum, vnde radij oculorum non eundem in locum concursare possunt, ob id conspectum rei geminari necesse sit. Constat hoc etiam eo, quod qui alterum oculum premit, sursumque impellit, gemina omnia videt. Galenus dicit quod nerui optici in vno loco circa cerebrum coeunt, ex quo egressae per vtiaque pupillam, & reuertentes eaedem rectae lineae ad eundem locum, non coeunt. Auicenna medicinalem affert rationem, ex oculorum manu contactu, ex ebrietate, veloci motu, & pupillae morbo simplicem rem geminatam videri. Idque ex quadruplici causa euenire. Putat enim primum visionis instrumentum esse crystallinum humorem, sed penes illum non perfici visionem, nam si in eo visio fieret, res geminata semper videretur, sed simulachrum à spiritibus, qui videndi ratione praediti sunt, per opticos neruos concauos deferri ad eorum occursum, & spiritibus alijs communicant, qui communis sensus virtutem retinent, & hic videndi virtus perficitur. Hi communicant imaginatiuae, quae velut penu conseruat, & in vsu promit. Prima igitur cauia cur res vn a geminata videatur, est instrumenti dimotio à suo loco: nam imagines in crystallinum venientes, quum à spiritibus diuersimode in opticorum neruorum coitu deferantur, rem singularem duplicem vident. Secunda causa ex spirituum per turbatione euenit, vt in ebrietate, nam & si imago in crystallinum fuerit, spiritus, qui illam laturi sunt ad neruorum decussationem opticorum, si conturbentur, visionem conturbant, & ad sinistrum, dextrumque videtur.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
