# De refractione 144

Giambattista Della Porta, De refractione, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/144

Quod linearum illa falsa sit imaginatio, ponamus vt strabo, qui pupillas contra se positas habet, quomodo eueniet illa linearum positio, quin rem duplicem non videant? his enim A veniens ad dextrum oculum transiret per G in R, mox in O, at ad sinistrum A per D, per N ad O itidem, sed R in dextra dextri oculi, N verò in dextra sinistrum oculi, & sic ordo visionis peruerteretur, vt dextra sinistra, & sinistra dextra viderentur. Praeterea obliquè aspicientibus omnia eo more peruerterentur hoc modo.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
