# De refractione 145

Giambattista Della Porta, De refractione, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/145

Esto conspicienda magnitudo ABC, veniant C ad dextrum ocu lum per pupillam I ad Q, mox ad commune sentiens I, sed C idem ad sinistrum oculum per F pupillam ad L, mox ad idem sentiens R, non coincidit igitur T, sed labitur in R, sic A dextro ocu lo in R, in sinistro vero in T, conuersa & contorta omnia videren tur, vana igitur & puerilis eorum imaginatio, sed ne illis vaniores videamur, omittendos putamus. Galenus quod vtroque oculo videamus, ita demonstrat, sed profectò si ita nos medicinalem artem docuisset, de nobis actum esset. Inquit enim. Quae oculo dextro cernimus, alibi apparent quàm quae sinistro; & quę sinistro videmus, alibi quàm quae dextro, at quae vtroque oculo, in horum medio, idque exemplo demonstrat. Esto dextra pupilla A, sinistra B, magnitudo visenda DC, ex vtraque pupilla AB visione illapsa videamus DC, sed à pupili dextra EF, à sinistra GH. At si vno oculo videatur, aliter eue niet, nam sinistro oculo clauso B, magnitudo CD in sinistram par tem videbitur HG, clauso verò dextro, magnitudo CD videbi tur in FE, si ambo simul reserentur in CD videbitur. At si qui demonstrationem lineis non assequatur, hoc vtatur experimen to. Stans iuxta columnam vtrumque oculum vicissim claudat, & quum dextrum clauserit, quaedam eorum, quae in dextra columnae parte videbantur, non videbit, & quum sinistrum clauserit, quaedam quae prius viderat sinistro, nunc dextro non videbit, & si vtrosque aperuerit, vtrasque partes videbit. At si à columna pau lulum digressus vtrumque oculum aperire, ac vicissim claudere incipiet, & columnam intuebitur, illam repente transilire videbit, si dextrum clauserit, versus dextram partem veniet, si sinistrum, sinistram versus, & simul vtrisque aspicienti medium locum videre putabitur eius, qui seorsum vtrique abscondebatur.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
