Latin
Prop. 3
Giambattista Della Porta, De refractione 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 3. IXIMVS simplicem esse naturalem videndi virtutem, &Esimpliciter intuendo, semplicem rem binis oculis conspectam simplicem videri. At si naturalem hanc virtutem diuidere velimus, quod non eueniet sine conamine, distorquendo situm oculorum, vt vnicuique oculo suae virtutis pars ascribatur, contingit rem vnicam duplicatam à duobus oculis videri. Cuius rei exemplum. Sit visa magnitudo A, oculorum centra BC, &inspiciant fir; miter punctum H iuncti, oculos contorquendo, conantes vtroque oculo H videre. Tunc punctus A cadit dextro oculo in ND. refrangitur in contrariam partem à centrica HE. peruenit in E extenDJE extenditur, erit EL, trahatur cathetus ex C ad A, occurret EL, in L, igitur A à dextro oculo videbitur in L. Eodem modo cadat A sinistro oculo citra centricam in P, descenderet in F, sed refrangitur in G. extenditur in L, deducta catheto ex B &A occurret extensae prius lineae in I: sic punctus A videbitur à sinistro oculo in I. Sic clauso oculo dextro C, non videbitur L, &clauso B, abscondetur I, sed oportet, vt centrica firmiter aspiciat H, &ambobus reseratis, videbuntur IL, &A peribit.