Latin
Prop. 5
Giambattista Della Porta, De refractione 150
Unproofread scanNot analysed yet
Alter punctus Leodem modo cadat in O pupillam, &sit LOG, refrangitur in F, extenditur in A, &à puncto B, &L extendatur cathetus BL, occurret OA in A, punctus igitur L videbitur in A, duplex igitur magnitudo IL videbitur simplici loco à binis oculis in A. Sic clauso oculo B, aboletur A dimidium, clauso verò C, peribit A dimidium. Et si L magnitudo nigra fuerit, Lalba, videbitur magnitudo in A alba nigra; scilicet alba ex parte B, nigra ex parte C. Vtrique oculo binae magnitudines rectè, &obliquè incidentes, ternae videntur. Prop. 6. SI rectè oculus vnam aspiciat magnitudinem, refractè verò O alteram, alter verò oculus refractè vnam aspiciat, duae illae magnitudines tres videntur. Sit Sit dexter oculus C, aspiciat directè A, &obliquè B punctum qui cadat cis centricam in D pupillam, veniret in M: sed frangitur in E, extenditur in F, extensa catheto occurret EF in F, punctus ergo B videbitur in F.