# De refractione 155

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/155

Sed pars E venit obliquè ad oculum B, per pupillam L, veniret in N, sed frangitur in L, extenditur in G, occurret catheto EB in G, ergo punctus E videbitur in G, & linea EA, videbitur AG. Eodem modo punctus E oculo C videbitur in F, & AE videbitur AF, vnde AG, & AF bifida apparet. Clauso oculo B, abscondetur AG, & clauso C, abscondetur AF. Si bini oculi obiectae regulae proximiorem partem aspexerint directè, obliquè verò remotiorem, remotior pars videbitur bifida. Prop. 11. ECVLA oculis opposita è regione nasi, vt vna pars naso Ralia in rectum porrigatur naso perpendiculariter, & oculi NDMO inferiorem naso partem proximiorem aspexerint, superior lineae pars oblique inspecta bifida videbitur. Ratio est, quae oculus rectè, suo loco, quae obliquè, non suo aspicit loco. Exemplum. Esto regula oculis opposita AED, dexter oculus B, sinister C, vterque directè aspiciat punctum E. suo loco E videbit, obliquè verò aspiciat A.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
