Latin
LIBER SEPTIMVS
Giambattista Della Porta, De refractione 158
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEPTIMVS. PROOEMIVM. PERSVNT adhuc de visione problemata quaedam, scilicet de his, quae intra oculum fiunt, &extra videri putantur, curioso discenti valde necessaria, ob id nos duximus explananda, vt eiusmodi errores ad posteros in infinitum non propagentur. Multi enim sunt, qui disquisitionum taedio praepediti, quae ab alijs scripta sunt, non considerantes, pro veris assumpta, quae falsa, erroneaque, sic falsis innixa fundamentis, falsissima sunt, quae deducuntur. Quae conscribenda duximus, haec sunt. Colores, culices &alia quae intus in oculo sunt, foris videutur. Prop. 1. N aliis quoque sensibus euenire videmus, vt quae intus sint, Tforis existimemus. In auribus ex sufflato spiritu intus fieri videmus bombos, tonitus, &sibilos, quos foris existimamus. Sic &in oculis euenire videmus; affectis enim tunicis, vel humoribus, multa foris conspiciuntur, quae intus habemus. In hyposphagmate suffunditur ceratois sanguine, vt aspicientes cuncta subrubra arbitrentur.