# De refractione 16

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/16

Sit vas aqua plenum CDEFGH, res visa in aqua I, peruenit ad summum per IB, refrangitur à puncto B, veniet ad oculos per BA in rectumque producta, quousque occurrerit lineae à re ipsa Iperpendiculariter surgenti IL, in puncto L, ibi ergo necessariò videbitur imago rei I. vt in fundo steterit. Res sub aquis refractè visa, quò magis ab oculo distat, eò sublimior videbitur. Prop. VIII. VNC visus fallacias aggrediemur, quae ex refractione contingunt, & primum quòd ea, quae remotiora sunt in plano iacentia sublimiora videntur, & quae propinquiora humiliora, cuius rei demonstrationem à prioribus adductam, afferemus. Esto visus A, puncta sub aquis visa aequidistantia BCDE, quae superficiei KF, perpendicularis à visu AFB, dico quòd maior refractio puncti E, quàm D, & maior refractio puncti D, quàm C, & ob id punctum E sublimius videri, quàm D, & D quàm C, forma enim B non refrangitur, quia est in perpendiculari, sed puncta CDE refranguntur ex varijs superficiei partibus, & quò remotior punctus, à remotiori superficiei parte refrangitur. Refragatur ergo forma E à puncto I, & D à puncto T, & C à G. & protrahantur perpendiculares à punctis refractionum, vt LG, MT, NI. Et ab A linea refractionis AG, AT, AI, & à punctis visis catheti extendantur CH, DT, ES. Et protrahantur lineae refractionis ad cathetos AGH, ATR, AIS, Et quoniam trigoni AGI, exterior angulus AGF, maior est angulo ATF, & ATF maior AIF.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
