# De refractione 163

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/163

Quum ego puer essem nocte intempesta expergefactus interdum cubiculum totum, & quę in eo erant supellectilia clarissimè conspiciebam, & id tandiu durabat, quandiu immotas palpebras haberem, in iuuentute crebriùs, in senectute rariùs, quia aqueus humor crassescens tenebrosior redditur. Sed pręteritis annis, quum id accidisset, animaduerti facie cubili impressa recubuisse, & quum puluinar molle, oculi prominentes, capitis pondere, oculi in somno vehementer comprimebantur: idque quum iterum tentarem, & oculos vehementiùs intus comprimerem, apertis oculis splendorem quendam maximum, sed supellectilia non videbam. vnde animaduerti ex oculorum compressione pupillam dilatari, & pupillam, vel crystallinum à suo loco dimoueri. Hic igitur perspicuus humor vectabulum est specierum rerum in cubiculo existentium ad crystallinum, & hic illuminati aeris vice fungitur, vnde quę intra oculum sunt, extra in parietibus mentiuntur. In cerebri distillationibus, iris circa lucernam apparet, quae intra oculum causatur.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
