Latin
Prop. 4
Giambattista Della Porta, De refractione 164
Unproofread scanNot analysed yet
Si lumen candelae oblongum, vel pyramidale est, cur igitur iris non est oblonga, vel pyramidalis: si ab omni luminis parte aequales lineae proiiciuntur? Secundo. Si circa candelam est, cur accedendo minuuntur, recedendo maiores fiunt? Quod contrarium esse deberet, nam quae longius distant, minora videntur. Tertio papyrum perforando, &opponendo lumini candelae, &papyrus sit media intra oculum, &candelam, tunc non circa candelam videtur iris, sed supra papyrum. Quarto si Aristotelica causa eueniret, non videretur iris, nisi Austro flante, &aere humido existente, &oculis ophtalmia laborantibus, sed solùm oculis laborantibus semper videtur iris, vel calido, vel sicco aere, flantibus septentrione, Zephyro, &alijs, non ergo ex illa euenit causa. Sed veritas est, quod iris non circa candelam fit, sed intra oculum, nam si circa candelam, non iam ex dictis experientiis, nec in medio aere fieri potest, non alibi igitur quàm intra oculum, &si intra oculum non alibi, quàm in humore aqueo. Radij enim lucernae pertranseuntes humorem aqueum, qui non tunc lucidissimus, &pellucidissimus, vt in sanitate, sed in ophtalmia, vel distillatione laborantibus fit roscidus, &quasi guttulis conglaciatus laterales radij pertranseuntes, &se refrangentes intra oculum colores generant, vt culpis illa tricolor efficiatur, nam primo lumine flauus, postremo, quod crystallinum tangit, purpureus, vel caeruleus, viridis in medio, qui omnes ad refractionum loca percurrentes, circulum circa candelam rotundum efficiunt, quia rotunda pupilla est, &qui primus crystallinum tangit, superior efficitur halurgus, qui ceratoidem flauus, &lumini proximior. Clarioris intelligentiae gratia exemplum apponemus. Sit candela AB, cuius radij perpendiculares pertranseunt irrefracti, obliquus BF, ferit pupillam F, refrangitur à cornea in contrariam partem quia eis centricam GN, &accendit ad G, crystallinum, extenditur in D, cathetus ex luminis centro N, &re visa B, trahitur, occurritque FD inP: ibi ergo color proximior crycrystallino caeruleus. Vnde circulus PEDQceruleus. Si enim ex oculi centro traheretur cathetus, non concurreret cum linea incidentiae.