# De refractione 168

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/168

Prop. 7. IT Aphrodiseus. Qui per febrem arduam delirant, atque Ainsaniunt, ijs de cerebro ipso vapores ad conspectorium spiritum funduntur. Auerroes in colliget. Quod propter aliquam aegritudinem, aut propter timorem, aut mestitiam soluitur quidam vapor, qui cerebrum peruadit, imprimendo in illud optatae, aut formidatae rei simulachrum, mouetque vna spiritum animalem, & motus ad imaginationem vsque peruenit, deinde eodem spiritu communem sensum mouet, qui particulares vnde res, quae intus agitur, foris existimatur. Haec Auerroes. Sed humor melancholicus, vel mania vim habet aliquando, vt idola reseruata in memoria in vigilia videantur, quae in somno videnda erant. In somno feruntur idola ad communem sensum, qui est in corde, sic nobis repraesentat praeterita, ac si praesentia essent. In furore verò, & mania quum organa intus perturbentur, neque suum seruant ordinem, ea nobis extrinsecus videntur, quae oculis non aspicimus, non enim verè videntur, sed imaginatione, Philosophi phantasmata vocant, & exteriori sensorio deferri dicunt. Memini quum ipse ardenti febre laborarem, & iam morti propinquus, videbam propè cubile heremitam è sacello egredientem, ac campanas pulsantem, quumque eum rogarem ne importuno sonitu cerebrum excruciaret, mihi in ludibrium linguam exerebat, qua de re maximè angebar, neque ea phantasmata ante oculos mihi videre videbantur, sed veluti somnium vigilantis. Sic fuit & phantasma Cai Cassij, quando sibi in medio pugnae in campis Philippicis Caesar apparuit minabundus, & cuius vultu ob terrorem aufugiens dixit, quid aliud superest, si occidere virum parum est. Orestes furijs agitatus semper videbat matrem ab eo occisam, & furias perferre. Vnde inquit apud Euripidem. O mater obsecro te ne mihi immiseris Sanguinolentas puellas, & serpentibus horridas Ipsae enim, ipsae iam proprius me impetunt, O Phaebe necabunt me aspectu canino truces Terribiles inferiorum Sacerdotes tremende Deae. Virgilius. Aut Agamemnonius, scoenis agitatus Orestes, Armatam facibus matrem, & serpentibus atris, Quum fugit vitrices sedent in limine dirae. Sic & multa fieri accidunt, quae à daemonibus putantur. Phantasmata foris videri possunt, quae sunt intus. Prop. 8.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
