# De refractione 172

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/172

Sit conuexum speculum DEF, oculus A, res visa altera longior B, altera propinquior L, per punctum speculi D video rem B, quia angulus AD C aequalis angulo CDB, extendatur AD in longum quousque occurrat catheto ex H centro speculi ad rem visam B, & erit in G, sic res visa L per punctum E videtur ab oculo A: quia anguli AEI, IED pares sunt, extensa AE occurret eidem catheto in F, propinquior speculi superficiei DE. Sed hęc ad oculum traducamus afferamusque exemplum. Sit oculus GLIDH, centrum eius F, sint duae magnitudines altera remotior A, altera propinquior C, sit centrica FEDB, & veniat A magnitudo ad Lpupillam, descendet in D, ad centricam in FB, & C per L pupillam extendatur in F, sublimior est E ipsa D, quia quanto depressius venerit, eò altius feriet centricam, & quanto dexterior punctus erit, dexterior cornea, & crystallinum feriet, & ibi oculus discernit veritatem, & ęstimabit foris. Sed de his fusius in libris de speculis. Hinc etiam prouenit cur natura rotundum oculum affirmarit, quia omnem figuram capere potest, non autem planum.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
