Latin
LIBER
Giambattista Della Porta, De refractione 174
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 1. VX diaphanum corpus peruadens multiplicatur in corpoEre ipso, ed quomodo id eueniat, inquirere tentandum. Vitellio id euenire dixit ex radiorum coadunatione, &coarctatione, vt videtur in phiala aquae plena, quę non solum majus lumen ostendunt, sed vrunt. Sed iste homo nescit aliud esse radiorum coadunationem, &multiplicationem: neque de omni refractione loquitur, nam est, quae non vnit, vt in corporibus planis diaphanis. Nos autem dicimus multiplici id ratione euenire. Primo quia in ipsa refractione est simul reflexio: nam extima aquę superficies lęuigata est instar expoliti, &pręnitentis speculi, vnde ex ea reflexi radij circumfusum aerem sublustrant, parietesque oppositos lumine vulnerant, immo ex aquę motu mouentur &illi. Virgilius. Sicut aquae tremulum labris rbi lumen alienis Sole repercussum, aut radiantis imagine Lunae Omnia peruolitat late loca, iamque sub atris Erigitur, summaque ferit laquearia tecti.