# De refractione 174

Giambattista Della Porta, De refractione, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/174

Prop. 1. VX diaphanum corpus peruadens multiplicatur in corpoEre ipso, ed quomodo id eueniat, inquirere tentandum. Vitellio id euenire dixit ex radiorum coadunatione, & coarctatione, vt videtur in phiala aquae plena, quę non solum majus lumen ostendunt, sed vrunt. Sed iste homo nescit aliud esse radiorum coadunationem, & multiplicationem: neque de omni refractione loquitur, nam est, quae non vnit, vt in corporibus planis diaphanis. Nos autem dicimus multiplici id ratione euenire. Primo quia in ipsa refractione est simul reflexio: nam extima aquę superficies lęuigata est instar expoliti, & pręnitentis speculi, vnde ex ea reflexi radij circumfusum aerem sublustrant, parietesque oppositos lumine vulnerant, immo ex aquę motu mouentur & illi. Virgilius. Sicut aquae tremulum labris rbi lumen alienis Sole repercussum, aut radiantis imagine Lunae Omnia peruolitat late loca, iamque sub atris Erigitur, summaque ferit laquearia tecti.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
