Latin
LIBER
Giambattista Della Porta, De refractione 175
Unproofread scanNot analysed yet
Esto oculus B, candela A, speculum, cuius suprema superficies FG, ima IH, candelę lumen ferit L, resilit ad oculum eius imago per lineam LB, peruenit ad C, resilit per lineam CB, mox relabitur ad D, resilit per DB, sic etiam ex E, vnde quatuor locis eius imaginem videmus, &quanto obliquior visus, eius multiplicior figura. Est &alia causa, quod lumen lucidum corpus peruadens, eius luciditate induitur augeturque. Lux transiens rubrum vitrum rubra perspicitur, &si vitrum impurum, minuitur lumen, sed per nitidum crystallum, clarior, splendidiorque, ex his per crystallina specilla clariora omnia, &nitidiora conspicimus. Per clariora igitur diaphana corpora illabens lumen, augetur, multiplicaturque, In specillis conuexis inuersionis punctum inuenire. Prop. 2.