# De refractione 184

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/184

NOP ad imam se refrangentes QRTV, inde exeuntes ad perpendicularem omnes coeunt DMSX propè puncta SX, ibi ignis accenditur, vt diximus in pila chrystallina. Prop. 14. VPLEX est causa cur senes conuexis specillis clariùs, & perfectiùs cernant. Primo quia in senectute relaxatur pupilla, nec solum pupilla, sed omnia membra, & membrorum retinacula, vt laxiùs lotium, & faeces retineant, ex laxitate igitur pupillae radij liberiùs vagantur, & rem laxam, & minus certam crystallino reddunt: at conuexis specillis simulachri radij coeunt, & arctiùs pyramis colligitur, vt vidimus in praecedenti, vnde naturae vitium rependunt congregando specilla conuexa simulachra.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
