# De refractione 192

Giambattista Della Porta, De refractione, LIBER NONV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/192

Sunt & quasi fulgidi colores alij, qui ex vaporibus, nubibusque ex luce gignuntur, quum densae, coactaeque & temerè ex diuersis partibus compositae non pellucent, nec lucem transmittunt, sed summa cute recipiunt, vt in solis ortu, eius lucis occursu multos colores trahi, alios rubeos, alios virides, alios aureos, vel nubis partem rubei, & partem ignei coloris infici. Sed de his posterius loquemur. Sed & alij colores ex lucis, & densioris aere diaphani refractione orientes, & hi pulcherrimi sunt, fulgentes, floridi, hilaresque, & adeò nitent, vt à pictoribus fingi non possint: gignuntur enim ex sole, & substantia peruia, & ars illos aemulari nequit, quia ex terrestri, & obscura substantia suos parat colores. Diximus ex densioris aere diaphano nasci, non ex quouis, nam vbi sol per tenuissimos caelestes orbes, & eiusdem materiae totos illabitur, purus, sincerusque resilit, ac vbi ad ima per impura elementa, per roscidas aspergines, per vitrum, & eiusmodi densioris aeris perspicui corpora varijs coloribus conspurcatur, faedaturque, & ex nimia lucis, & diaphani densioris mistura varia oriuntur colorum discrimina. Diximus refractione, nam quum radij ad perpendiculum feruntur, tantum est illis virium, vt infracti permeent, nec faedari patiuntur, & si inficiuntur, saltim colores non nisi ex visus refractione spectari necesse est. At si per inaequale densionis aere diaphanum ferantur, qui plus intimius penetrarint, obscuriori colore inficiuntur, qui minus clariori. His experimentis nos rem ita nobis persuademus. Lux per crystallinum prisma permeans minus diaphanum densius passa, dilucidior nitet, plus verò meraciore colore languet. Idem in phiala aquae plena, idem & sub aquis posito speculo. Idem quoque fistula aliquo loco rupta aquam per tenue foramen elidi, quae sparsa contra solem, vt media sit inter solem, & aspersam aquam, faciem arcus repraesentat. Idem etiam accidit, vt Plutarcus admonet, si quis aquam ore conceptam in cubiculo efflet contra solem, sicut fullones, quumos aqua impleuere, & vestimenta tendiculis diducta leuiter asper gunt, apparet varios edi colores in illo aere asperso, quales in arcu fulgere solent. Causam igitur esse in diaphano aere crassiore non dubitabis, nunquàm enim fit arcus nisi in nubilo.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
