Latin
LIBER NONV
Giambattista Della Porta, De refractione 193
Unproofread scanNot analysed yet
Maiorum opiniones de varijs iridis coloribus. Prop. 4. CED cur ex luce, &densione aere diaphano colores tam vaOrij, &multiplices exoriantur, acriter, diuque priscorum Philosophorum animos torsit. Anaximenes colores fieri autumauit varios, radios Sole suos in nubem eiaculante, densam, crassam, atramque, cogi enim eos super eam nubem, quam penitus dirimere non valeant. Anaxagoras Solis irradiationem densa nube repercuti. Metrodorum quum trans nubem sol splenduerit, nubem quidem caeruleam reddit, splendorem verò rutilat, Plutarco referente. Seneca haec. Quidam esse aiunt aliqua stillicidia, quae solem transmittant, quaedam magis coacta, quàm vt transluceant, itaque ab illis fulgorem reddi, ab his vmbram, &sic vtrius intercur su effici arcum, in quo pars fulgeat, quae solem excipit, pars obscurior sit, quae exclusit, &ex se vmbram proximis fecit. Sed hoc falsum existimat, poterat vmbra, &lux causa videri. Si arcus duos tantum haberet colores, quid ergo istis duo colores faciunt luminis, atque vmbrae, si innumerabilium ratio reddenda sit? Sed varietas non aliam ob causam fit, quàm quia pars coloris à Sole est, pars à nube illa, humor autem modo cęruleus lineas, modo virides, modo purpurę similes, &luteas, aut igneas ducit, duobus coloribus hanc varietatem efficientibus, remisso, &intento. Hinc apparet duas causas esse arcus, solem, nubemque, quia nec sereno vnquàm fit, nec ita nubilo, vt sol lateat. Ergo nunquàm ex his est, quorum sine altero non est. Parianus igneum colorem à Sole, caeruleum à nube, reliquos ex horum misturis. Nicolaus Peripateticus colorum diuersitatem ex diuersitate partium nubis euenire dixit: nam vbi terrestris pars combusta cum humido misto, rubeus oritur color, vt coloratur flamma in lignis viridibus, vbi verò humidum aquosum multum apparet, viror, vbi natura tenuis &aqua; albus. Albusamar bumasar ex aqua caeruleum colorem, rubeum à Sole, viridem, &purpureum ex horum mistione. Sunt qui dicant lucem coloris semina secum ferre, eaque ex elementis per quae transit. Ex igne ruborem, ex terra viriditatem, ex aere caeruleum, ex aqua jacteum colorem.