# De refractione 194

Giambattista Della Porta, De refractione, LIBER NONV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/194

Albertus partem ex his, partim ex se multas affert insanias. Dicit enim in Iride duplicem humorem reperiri, alterum grauem, & terrestrem, faetulentum, alterum leuem, fumidum, & subtilem, hic in sublimem nubis partem scandit, ille grauis in imo nubis subsidens, vt grauium natura, aer autem humectus, ac spissus in meditullio sistitur. Est & nubs prima, supre maque, si sol his quatuor non se immiscuerit, non generabitur iris. Ex humore in quo aliquid fumidi vaporis est, fit rubeus, vinosusque color, vt in parte suprema nubis ex humido aquoso indigesto terrestri inferior pars viret, in medio vbi aer mistus, fit color ex rubeo, & viridi mistus, scilicet croceus, & hic color variatur: nam si nubs erit subtilis, minus habens de subt iliterreo, erit color pallens, si verò de vtroque plus, erit magis croceus, siue puniceus. Sed praecipuum colorem caeruleum omisit, & caetera in sequentibus refellentur. Flauum colorem ex multa luce, & minima densioris diaphani parte Prop. generari. CED generationes colorum aggrediamur. Sed ne colorum O nominum ambages legentium mentes interturbent, principio semper declarabimus colorum nomina. Multiplex colorum facies, appellationes incertae, & exiguae. Flauus color dicetur. Pleraque sunt, inquit Fauorinus, in oculorum sensibus, quàm in verbis discriminata. Flauum colorem voco non eum, quem Virgilius in frondibus olearum videri dixit, nec quem Pacuuius in aqua & puluere. Inquiens. Cedo tamen pedem lymphis flauum puluerem. Abluam. Sed qui in paleis nondum maturis, & in croco valdè aqua diluto conspicitur, hicque color ex robustissima luce, & ex minima diaphani aere densioris parte progigni, hisque argumentis persuademus. Sed dum per tenuem aerem fertur, flauo colore induitur: dum Borea spirat, quia purgatior, & pullucidior redditur, dilutiori flauo nitet, si Austro vel nebulis addensetur, meraciori rutilat. Mane exoriens Sol per crassiores vapores transiens, adeo coloratior nitet, vt lux aurea videatur in Meridie dilutior.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
