# De refractione 195

Giambattista Della Porta, De refractione, LIBER NONV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/195

Robustus ignis in siccis lignis accensus, flauus videtur, in medio flammae, vbi simplicissima est, flaua est lux, nam ab imo conspurcatur à pabulo, in superiori parte à fumo. Carbo vbi diutissimè igni excanduit, vt interior nignities absumpta sit, flauet, visu forti luce vehementer inspecta, si aliò oculos diuertes, flaua primùm, mox viridia, postremo caerulea omnia conspicies, quia vehemens primò lux cum obscuriori aere collata flauet, mox languescens, viridis tandem caerulea relaxata soluitur. Sol per crystallini pusmatis aciem primam pertransiens flauo colore tingitur, quod dignosces eam partem digito velando, remouendoque. Nullus ergo color luci proximior, quàm flauus, ob id vehementissima lux Solis nullum lium sibi colorem vsurpat, nisi flauum, vel aureum. Alexander ait. Luteus color magis ad album, quàm phoeniceum accedit, quod ex hoc euenit, quum lumen retunditur in luteum, siue pallidum transit. Reliqui Per ipatetici flauum colorem non ex vehementi luce, sed ex pauco densioris aere diaphano gigni, sed ex rufi, & viridis coloris vicinia, quod & falsissimum est: non enim ex duobus fuscis coloribus rubro & viridi clarus exoritur, & lucu lentus? Pręter ea si vitrum rubrum supra viridem collocaueris, ac oculis obieceris, prospectus inde color non flauus erit, neque pictores vnquam ex viridi, & puniceo flauum colorem efficiunt. Et si Solem dicit per fumum visum, vel per nigrum puniceum videri (quod verissimum est) non deberet prima iridis circunferentia punicea videri, quia & ibi adest lux minus passa, neque in nigro, neque per nigrum videtur, transitque. Pudet referre neutericorum de sanguine cocto, & incocto similitudines, quid enim commune habet color ex elementorum mixtura cum eo, qui ex luce, & densioris aere diaphani generatur? Coeruleum colorem ex languidiori luce, & ex multo diaphano aere densiore nasci.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
