Latin
Prop. VII
Giambattista Della Porta, De refractione 197
Unproofread scanNot analysed yet
Sed eos enumerare nostri non erit instituti, nisi extremos &intermedios aliquos. Medius igitur inter flauum &caeruleum colores viridis est, qui non ex mu tua lucis &densioris aere diaphani mistione nascitur, sed ex vtriusque mistura. Hi Soli bini colores ex lucis mistione nascuntur, caeteri ex vicinia. Quod ex flauo, &caeruleo corole fiat viridis, hoc solo argumento patebit. Si caeruleum vitrum super flauum apposueris, &oculis subieceris, viridis color auspicabitur, sic &in opposito pariete, &pictores ex caeruleo ex flauo viride colorem conflant. Hinc clare patet error dicentium, quod ex prima luce passa fiat puniceus color, &ex puniceo &viridi flauus: nam cęruleus, vt puniceus viridem vel flauum non conficiunt. Rufum colorem non ex lucis refractione, &diaphano aere densiore gigni, sed nigrae nubis contrapositione. Prop. VIII. ED declaremus primo quid per rufum colorem intelligaOmus. Eius multae sunt species. Ruffus color à rubore nominatus est, sed aliter in igne, aliter in rosa, aliter in palmae fructus, aliter in croco rutilat. Has rufi varietates latina oratio singulis, propriisque vocabulis non demonstrat, nisi ruboris appellatione. Graeci ρριθρον sanguineum, πυῤῥὲν flammeum, ξάνθον croceum, &ροινικον phaeniceum. Omnes hi colores vel rufsum acuunt intenduntque vel remittunt: nam aliquorum mistura remittuntur. Phaeniceum dicimus, &spadis coloris species, quam in fructu palmae arboris non admodum Sole incocti visitur, &spadica alij vocant auulsos è palma termites cum fructu. Nos rufum siue roseum languidumvocamus, quem in extimo, &supremo iridis ambitu videmus ex valida radiosa incidentia, &densa nubis nigrediue nascitur, non ex mistura, vt diximus lucidi, &densioris diaphani aere; sed in sola superficie, vbi adsit nigredo. Inquit Seneca. Rubida fit nubes Solis incursu. Nostram opinionem his rationibus persuademus.