Latin
Prop. X
Giambattista Della Porta, De refractione 199-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. X. Xvariegata iridis coloria, multi sunt, qui varios eos coloAres dixerunt. Homerus πορρυρεην ἴριν dixit, quasi sub purpureo colore rubrum, caelureum, &halurgum conclusisset, qui adhuc à multis purpureus color dicitur. Aristoteli τρίχρος est, ex puniceo, viridi, &halurgo, quia hi praecipui colores praecipuè spectantur in ea. At si simplices colores enumerare voluissent, bicolorem dicere oportuerat, ex flauo, &caeruleo duo exstrema, vnum ex multa luce, alterum ex flauo scillcet, &caeruleo: nam viridis ex vicinia extremorum fieri diximns; optime igitur Parianus igneum à Sole colorem iridem trahere caeruleum à nube, reliquos ex horum misturis, nec nisi duos simplices colores esse.