# De refractione 199-2

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/199-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/199-2

Prop. X. Xvariegata iridis coloria, multi sunt, qui varios eos coloAres dixerunt. Homerus πορρυρεην ἴριν dixit, quasi sub purpureo colore rubrum, caelureum, & halurgum conclusisset, qui adhuc à multis purpureus color dicitur. Aristoteli τρίχρος est, ex puniceo, viridi, & halurgo, quia hi praecipui colores praecipuè spectantur in ea. At si simplices colores enumerare voluissent, bicolorem dicere oportuerat, ex flauo, & caeruleo duo exstrema, vnum ex multa luce, alterum ex flauo scillcet, & caeruleo: nam viridis ex vicinia extremorum fieri diximns; optime igitur Parianus igneum à Sole colorem iridem trahere caeruleum à nube, reliquos ex horum misturis, nec nisi duos simplices colores esse.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
