# De refractione 199

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/199

Bone Deus, quae nubes caliginosa eorum oculos, & mentem obsidet, qui discernere nequeant croceum colorem, qui in croco est, & puniceum magis esse tenebrosum, quàm flauum, idest paleae colorem luculentiorem, taedet profecto, & pudet eorum rationes refellere. Halurgum colorem non ex luce, & aere densioris diaphani mistione, sed ex vicinia crassi, & cerulei coloris nasci. Prop. VIIII. ALVRCVS color is intelligitur, qui violaceus vulgò dicitur, quique in violis spectatur. Dicitur enim vulgò panonaceus, quod in collo pauonum reperiatur. Resplendet etiam in amethysto, purpurei species, vel iathini, & fit quum caeruleus color diluitur, & in vinum abit. Hic non ex mutua lucis, & diaphani refractione nascitur, sed ex vicinia, nam rufus color, & caeruleus halurgum colorem componunt postrema iridis circumferentia, quia caerulea est, quum ei fit obuiam nubs nigerrima, cum Solis colore mista colorem rufum efficit, vt diximus, ex colore ruffo illo, & caeruleo fit halurgus. Hic semper non videtur, quia ex iridis essentia non est sicut ruffus, sed quando vtrique nigerrima nubs opponitur. Hoc modo probamus. Si vitrum rufsum supra caeruleum posueris, & per illud inspexeris, obuium parietem halurgo colore intinctum conspicies. Pictores halurgum ex rubro, & caeruleo fingunt. Iridem non tricolorem, sed bicolorem, aut multicolorem dicendam.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
