# De refractione 200-2

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/200-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/200-2

Prop. XI. necessariam. TAM diximus colores quomodo generentur, nunc ad alias difficultates accedamus, & primum quomodo & Sole, & nube oriantur, mox ad rotundationem peruenturi. Aristoteles satis prolixè probare nitutur reflexionem fieri ex oculi nostris ad Solem per nubem: quam opinionem Plutarchus quoque sequitur. Seneca ex Aristotele hoc modo. Nubis iam in guttas versurae. nec dum tamen pluit, singula stillicidia singula specula esse, à sin gulis ergo imaginem reddi Solis. Deinde multas imagines, immo innumerabiles, & deuexas, & in praeceps transeuntes confundi, itaque arcum multarum imaginum Solis confusionem esse.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
