# De refractione 202

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/202

Ad hoc ostendendum sit hemisphęrium ABC, vapores per pendiculariter ascendentes sint DFE, Sol in Oriente A, radius AF feriat nubis roscidae partem F, radius reflexus nunquam perueniet ad oculos B, sed supra reflectitur. Est enim lex refractionis, vt ad pares angulos reflectatur, erit reflexa linea FG, quia angulus AFD, est aequalis GFE. Idem eueniet in conuexa nube. In concaua autem si circulus nubis cauae aequidistaret lunari circulo, impossibilis esset reflexio: nam linea, quae angulos discriminaret aequales, reflexionis & incidentiae esset linea visus, non reslexionis. Si igitur per reflexionem fieri oporteret, necesse esset, vt angulus quoque nubem ad idoneum locum locaret. Rectè igitur Philippus Menaedeus scripsit, qui primus comperit materiam iridis in profundo irradiari, ne ex superficie reflecti. HGBS Necessaria sola igitur refractio est. Afferemus exemplum. Sit hemisphaerium AEC, nubes roscida EDLI, Solis radius Orientis AFL, sed perueniens ad F superficiem nubis, quia densius diaphanum, refrangitur FM. Diuidatur nubes in tres partes, secunda tres colores iam dictos FDPG, flauus PGOH, viridis, OHMIcaeruleus, & ad oculum B, trahantur radij à punctis diuisionum. FB, PB, OB, MB, in refracto igitur Solis radio videbitur pars nubis F Pflaua, PO viridis, OM caeruleaMaiorum sententiae de iridis rotundationis. Prop. XII. IFFICILLIMAM arcus rotundationis aggredimur rationem nam iridis speculationem inter Naturae mira neminem praeterit. Ob id maiores nostri varia, & admodum diuersa dixerunt, & vbi discordia, ibi doctissimorum virorum caligant intellectus.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
