# De refractione 204

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/204

Praeterea extra speculi centrum imagine apposita cauo speculo obuersa videtur, ideo rotunda Solis circumferentia sursum versa nobis infra versa videri deberet: sed hoc absurdissimum est. Contraria huic opinioni Nicolas Peripatetici est, ait enim aer, terra, & aqua accedendo, & aer recedendo semper in orbes suas curuabunt superficies, & elatos vapores à frigore in nubem conuersos, Sol feriens eius ima ginem, vt conuexum speculum arcualem ostendit. Sed hoc etia falsissimum est, nam ascendentes vapores recta à terra ad caelum tendunt, vt ascendentes videamus, nec totum hemisferium complent, vt conuexam superficiem recipiant, sed partem ad nos proximam: alia quoque accidunt absurda, quae pudet refellere,

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
