Latin
Prop. XIII
Giambattista Della Porta, De refractione 205
Unproofread scanNot analysed yet
Primò quod radij à Sole in pyramidis modum iaculantur, non illos dico, qui à centro se diffunduntur, nam hi nos perpendiculariter feriunt, &si verè ita non sit, à mathematicis tamen ita accipitur, quum minima sit differentia, sed qui à lateribus mouentur, nam diximus libro de lumine, ex omni luminosi parte lumen progredi. Exemplum. Esto Sol AB, à lateribus radij veniant AI, BH, decussanter se in foramine CD, in opposito pariete rotundam efficiunt fifiguram BCH, ADI. quae sit HI. Secundo pupilla nostra rotunda est, &in puncto coeunt radij crystallini, &quum per rotundum foramen à puncto se diffundantur, pyramidem efficiunt habentem conum in oculo in amplo spatio basim circularem, vt iam clarius diximus libro de visione. T ertio &quod valdè refert, quòd non sub quocunque angulo videntur, quae refracta videntur, sed stato, constitutoque: nam res quae sub aquis sunt, sub angulo stato refracto videntur, vt libro diximus de refractione. Lucidioris gratia cognitionis exemplum apponere non grauabor. Sit nubes ex aduerso ex addensato aere asperginosa, iam iam in guttas versura, &in pluuiam casura EDMI, aut caua, aut conuexa, aut recta nil refert, sed sit perpendicularis. Sit fulgens astrum A, ex aduerso feriens nubem in puncto E, quae si eiusdem diaphanitatis cum aere esset, transiret in C, at quia densioris, refrangitur, &relabitur in M: &erit refractus radius EM Hic continet differentias colorum. Sit oculus noster respiciens in B, diuidatur in tres aequales partes EM, &tota nubs EDPG, PGOH, OHMI. Igitur radius EP in prima nubis parte se intingens, eum colorem indui diximus, qui luci proximior, idest fllauus, vltima pars nubis OHMI, à radio debilissimo confossa. O M in caeruleu, quasi abnegationis &extinctionis lucis se intingit, medius POGH aequè valens, colorabitur eo colore, qui ex vtroque componitur, idest viridi. Sed penitius videamus colorationis modum, &quantitates angulorum. Punctus E liberè ad oculum venit.