# De refractione 208

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/208

Rotunditas igitur iridis erit ex sectione pyramidis visualis vniformis cum sectione pyramidis radiorum solis in superficie plana nubis, quum tunc refractio vndique aequalis fiat, existentibus Solis centro, oculi & iridis in linea vna. Id hoc modo depingemus. Sit Meridianus AFBDCH, diameter AIC, nubes opposita FEH. Sol Apyramidaliter feriat eam AF, AB, AL, AD, AN, AH, oculus in L, & ex oculo pyramis radiosa concurrat cum eadem Solis nube, vt IF, IL, ID, IN, IH, quae quum vndique ęqualis secans pyramidem Solis, erit communis sectio circulus FBCDHNL, anguli omnes aequales cum lineis oculi, & diametro iridis IFM, IBM, IDM, ILM, IINM, IHM, sic enim radij Solis. Haec demonstratio videtur Aristoteli de iridis orbitate, vt loco vbi de halone. Sed ex alijs non percipitur, sed non tam clara, & facilis, & de industria occultata. Iridem apparere centro Solis, oculi, & iridis in vna linea existentibus.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
