Latin
Prop. XV
Giambattista Della Porta, De refractione 209
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. XV. VNQUAM igitur oculus iridem videre poterit, nisi in vna linea Solis centrum, respicientis oculus, &iridis steterint, nam si aliter starent, impossibile esset, vt anguli aequales refractionis ad nostrum oculum constitui possent, quos causam dicimus iridis esse necessariam. Aristoteles pro centro oculi ponit centrum Horizontis, siue mundi, sed longè distat terrae centrum ab oculo, sed oculi centrum in superficie terrae, &rectè intuenti semper pars maior semicirculi iridis videbitur. Argumenta quae me ad id impellunt, sunt, experimenta visa in iride in cubiculo facta, ex aqua ore insufflata, &Sole, quod nunquam iris apparebat, nisi Sol retro stans; oculus, &iridis visae centrum in vna eademque linea starent, &dum aer irroratione, &guttulis madebat, eleuando, deprimendoque caput, eleuabatur, &deprimebatur iris, &circumastantes familiares eam non videbant, nisi qui oculos propè meos haberent, &qui mouebantur, videbant iridem moueri, &qui starent stantem. Idem euenit in iride, quae in fontibus apparet, qui ex alto in praeceps dalapsi, vel è fistulis in aerem guttulas eijcientes, aerem irrorant, &vbi desit irroratus aer, vel angulorum idonea positio, ibi &deest iridis circumferentia, &coloris repraesentatio. Praeterea si oculus eleuabitur supra terrae superficiem, maior pars iridis videtur, &si multum integrum circulum, etiam Sole in Horizonte existente. Praeterea dum aerem irrorarem, oculum supra mensam ponebam, &non nisi circuli semissem videbam, &secundum proportionem eleuationis circuli à tabula, pars iridis videbatur. Vnde si quis supra montem ascenderit, clarum est, quod aut totum iridis circulum, aut maiorem semisse videbit. Memini dum Hispanijs essem, in ecclesia super Montem serratum dictum, moueri infra nebulas videbam, &pluere, quum ego in sereno caelo supra essem, &vidi irides plusquam semicirculares, sed non perfectè memoror an perfectas viderem Esto Sol in Horizonte, oculus supra montem Esto Esto A fulgens astrum, oculus supra montem B, erit iridis centrum supra Horizontem, &erit C axis semidiameter DC, &quanto erit maior super axem DC, tanto erit maior semicirculi portio.