Latin
Prop. VII
Giambattista Della Porta, De refractione 21
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &Solis orbis matutinus solito nobis maior apparet, quia interiacet inter nos &ipsum aer, adhuc de nocte roscidus, &grandescit imago eius tanquam in aquae speculo visatur. Sed haec magis erronea sunt. Inquit enim, quòd quum aquae densius aere corpus sit, ab eius densitate nostra acies refringitur, &in nos denuo recurrit, &dum reddit in se, non directo ictu, sed vndique ad nos refert simulachrum. Errat quòd visum per extramissionem fieri putat, &radios à corporibus diaphanis reflecti, quod non nisi à politis, densisque corporibus euenit. Ptolemaeus in suis Opticis rationem huius rei assignat, quam Theon in commentarijs Almagesti, Alhazenus, Vitellio, &caeteri sequuntur. Assumit enim pro prin cipio. Quae sub maioribus angulis videntur, maiora videntur. Et si hoc in simplici visione minus verum, vt videbimus, multò minus in refractione verum apparet. Est ergo sua ratio. EHSit vasculum aqua plenum DEBC, sit oculus perpendicularis in A, res visa in fundo vasis BC, aer in loco ADPHE.