# De refractione 210

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/210

Ne c putetis obsecro, quod omnes oculi vnam iridem videant, & quod omnes oculi sint vnus oculus, nam quot oculi sunt, tot sunt iridis visiones & quisque suam singularem videt, & si putent omnes eandem videre, & dum mouetur oculus, mouebitur & iris, & si in longa distantia differentia est parua, vel minima, vt inserius dilucidius exponetur. Querit Seneca cur arcus non impleat orbem, sed dimidia eius pars videater, quum plurimum porrigitur, incuruaturque? Dicunt aliqui. Quum Sol sit multo altior nubibus, à superiore tantum illas percutit parte, sequitur vt inferior pars earum non tangatur lumine, ergo quum ab vna parte Solem accipiant, vnam partem eius tantum imitantur, quae nunquam dimidia maior est. Sed hoc falsum, quia si Sol nubem à superiori parte sit, totam percutit nubem, & si superior sit Sol, superiori parti nubium affunditur, nunquam terra tenus descendit arcus, atqui vsque ad humum demittitur. Ipsi cauam nubem faciunt, & sestae pilae partem, quae non potest totum orbem reddere, quia ipsa est pars orbis. Sed hoc quoque falsum est, quia nubem semper cauam quaerunt, quum sint aliquando planae, & tumentes.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
