# De refractione 211

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/211

Cuius causa non alia est, quam diximus, quod in aere toto roscido, & à radijs Solis verberato, refractoque, vbi anguli constituti in oculo fiant, ibi & videbitur iris. Ex Solis eleuatione, & depressione, eleuatur & depremitur iris. XVII. Prop. E iridis eleuatione, & depressione Aristotelis demonstrationes omittemus, difficillimè enim percipiuntur ab ijs, qui mathematicas ignorant, & mihi videntur aliqua praesupponere, quae aliter se habent. Sed his exemplis rem dilucidiorem reddemus. In prima figura sit Sol oriens A, eius radius AD, AF, erit iridis diameter DEF, oculus B, sub angulo ADB, erit iris, & obseruaui abstrolabio in maxima altitudine occidente Sole in fine Augusti 24. gradibus eleuatam. In secunda figura eleuatus Sol in A, circulus iridis nobis apparebit minor, & si pyramis eadem ADF, & quantum erigitur A, scilicet AH supra Horizontem, tan to iris deprimitur sub Horizonte, scilicet EG, & idem erit angulus ADB, qui primus. In tertia Sol maximè eleuatus, vt minima videatur, nisi DC, & reliqua pars sub Horizonte FG, angulus quoque idem erit ADB. Non tamen hoc mirum omittam.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
