Latin
Prop. XVI
Giambattista Della Porta, De refractione 212
Unproofread scanNot analysed yet
Existente Sole è latere, &oculo in centro iridis, ita etiam vt cen trum Solis, oculi, &iridis in eadem sunt linea, ad latus oculos reuoluendo, tunc non videtur iris circularis, sed crus vnum descendens, &colores à latere videntur, ex alto descenndentes, vt prima tenia flaua, post viridis, &tertia caerulea videatur. Id non solum in cubiculo, ore aquam efflaudo semper video, sed fontibus, vbi stillis aerem asperginosum aeddunt, vbi paulatim ad iridis centrum accedendo, oculis tamen animaduertendo ne empha sis euanescat, &in centro circuli constitutus ad dextra reuoluendo, videtur iridis crus ferè rectum propè oculos. Commorans ruri multoties accidit eiusmodi visionem conspicere in iride à nube facta, vt minus vigintiquinque passibus à me longè abesset. Multoties quoque in quadam valle nebulosa, quum ego essem in sublimi vidi idem crus valde infra descendere, &ego potius rationes ad sensum distorqueo, quam sensum ad rationem, quod video enim certum est, quod disputo incertum. Esto astrum A, centrum iridis B, oculus vero C extra centrum iridis, obliquûm crus iridis DFG, eius diameter DBE, oculus C, respiciens crus iridis FG, radij CFCG, suis coloribus splendent. Nec audiendi sunt blacterones, dicentes non esse necessarium oculi, centrum Solis, &iridis esse in vna linea. Et si pro exemplo addant iridem lucernae videri extra lineam connectentem centra. Sed exemplum est falsum, nam iris lucernae alteram causam habet, quam ipsi ignorant, &iam nos supra manifestauimus. Maiorum opiniones cur iridis portiones quo minores, eò maiores