# De refractione 213

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/213

Prop. XVII. videri. IXIMVS Oriente, vel Occidente astro iridis semiorbem videri, eo verò ab Horizonte sublato minorem videri, sed portiones maiores semicirculi semper in meridie videri propè Horizontem, quàm dum in sublimi apparent. Aristoteles problema soluere spopondit, sed promissum non absoluit. Sui clarissimi assectatores varijs rationibus id tentarunt, vt dicemus. Olympiodorus asserit, quando iris semiorbis apparet, is in tenuissimo aere est super terram in sublimi, at vbi prona terram tangit, vbi ingens vaporum spiratio adest, amplioris formae videtur. Omnia enim per aquam videntibus, longe esse maiora. Literae quamuis minutae, & obscurę per vitream pilam aqua plenam maiores clarioresque cernuntur. Poma formosiora quam sint videntur, si innatant vitro. Sydera ampliora per nubem aspicienti cernuntur, quia acies nostra in humido labitur, nec apprendere multum fideliter potest, quod manifestum fit, si poculum adimpleuerit aqua, & in id conieceris anulum, quicquid igitur videtur per humorem, longè amplius verò videtur. Altera ratio. Quando in sublimi est longius à nostris oculis abducta est, modo quae longius videntur, minora videntur, at iris quum Horizonti proxima videtur, proximior & nostris oculis erit, & quae proximiora, maiora videri. Suessanus dicit, quo quando sol est in Oriente, aut Occidente ob multos vapores Horizontis lumen minus clarum est, vnde iridem minus apparentem, & visibilem facit. Contra verò in meridie vbi eleuatus, & à vapor ibus liber plus illustrat, & facit vt res maiores videantur, quàm sint. Sed haec postrema ratio satis erronea, & contra rationem experientiae. Olympiodori rationes & si verae sint, non tamen ad rem faciunt, nam apparens arcus à summo vsque ad imum, semper aequalis & congruus apparet, & quae in vaporibus mersa sunt, eodem modo vt summum videntur. Neque rationes attingunt scopum, nam & si quae sub aquis cernuntur maiora conspiciantur, in hac portione in imo conspecta, videtur non solum maior, sed aliter disposita, quàm est in summo. Cardanus dicit quòd oculus iudicat iridem, quò humilior est eo maior videtur, quoniam distantiam intelligit. Quibus verbis nihil absurdius, quum sensui tribuat, quod est raciocinationis. Plinius. Idem sublimes humili Sole, humilesque sublimi, & maiores Occidente, vel Oriente, sed in latitudinem diffusi, meridie exiles, verùm ambitu maiores. Opinio propria quare iridis portiones breuiores, maiores

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
