# De refractione 218

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/218

CDEFGHI, Solis radius AF, erit FG prima pars flaua, GH secunda viridis, HI tertia pars caerulea, erit oculus M, ergo FMG videt flauum, GMH viridem, GMI caeruleum, & si voluatur nubs circum circa faciet tres circulos, flauum, viviridem, & caeruleum. Radius igitur prior AFL, refractus FI, adhuc validus & robustus transit nubem alteram occurrentem NOPQUSTV, & percutit punctum R, transiret in X, sed relabitur in V, di uiditur nubs in tres partes, prior R. SNO flaua, STOP, secunda viridis, TVPQcaerulea, & quia linea diuisa RS, ST, TV ex inferiori parte videri non potest, vt in prima ab oculo M videbitur ex superiori, vnde prior pars & non firma RS videbitur, secuda ST, tertia TV, vt angulo superiori VMT videatur cęrulea pars TVQP, angulo SMT videtur media pars S TOP, & angulo SMT videtur prima pars RSNO flauam, si igitut circumducantur puncta RSTV, faciet qua tuor circulos, tres tenias continentes, quarum maior vltima caerulea, secunda viridis, tertia flaua, & maior flaua, secunda viridis, tertia caerulea, vt concaua superioris & onuexa inferioris flauae sint teniae.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
