# De refractione 22

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/22

Punctus B peruenit ad oculum A, refrangitur ab aquae superficie per punctum P. Sic punctus C per H peruenit ad A, extenditur A P vsque ad L in rectum, & AH in K, trahaturque LK, igitur LK est forma rei visae BC. Videtur verè, & non fractè BC per lineas AB, AC, per refractas verò AL, AK, quia maior est angulus LAK, ipso BAC, igitur maior videbitur ipsa LK ipsa BC. Sed hoc falsum est. Quia B, vt diximus, videtur in puncto L, & C in puncto K, & KL non est maior ipsa BE, quia DB, & CE, perpendiculares sunt, & LK, BC aequidistantes. Et contra eius rationem adest experientia, quia res in fundo perpendiculariter inspecta modica maior non videtur. Et si aliquanto maior videtur, non sua ratione, sed longè subtiliori in rebus magnis, vt diximus. Sed falsam quoque eius rationem alia demonstratione confutabimus. Sit semicirculus FAGMN, diuidatur bifariam per AQ, & quartae eius FQ, QG diuidantur, rursusque per medium in R. & I, & erit angulus IAR rectus. Diuidantur denuo partes IQ. & QB bifariam in M, & N, erit angulus MAN semirectus. Ex puncto Q extendatur linea DE aequidistans FG, extendaturque linea AT, vsque ad P, & AR vsque ad H, mox extendantur lineae AM, AN in profundum infra, quousque pertranseant puncta PH perpendiculariter descendentia, & sit in B, & C, erigantur mox ex BC perpendiculares ad DE, & extendantur AP in L, & AH in K, & copulentur puncta LK, linea LK, & à puncto P, & H extendantur rectae BP, HC.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
