# De refractione 222

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/222

quod aerea impressio esset, nomenque ab irim deduxere, quod est nunciare. Extat & rusticanum praesagium, quod si fue rit color rubens in albido, significari fertilitatem, cuius ratio est, quia is color ex materiae raritate causatur, vbi radius Solis fortius agat, rara autem materia facilè à Sole resolui potest, quo eueniente non insequuntur iuges pluuiae, quibus impediri solet fertilitas, quod etiam falsum reijcimus ex superiori ratione. Ptolemaeus in quadripartito. Iris etiam quae quandoque videtur, quum in serenis temporibus apparuerit, aerem hyemalem praesignabit, quumque in temporibus hyemalis aeris formabitur, serenum nunciabunt. Sed quod aqua, vel serenitatem nunciet, etiam imper iti sciunt, qui eius generationem cognoscunt ex materia roscida. Quippe primò eleuatur vapor, dein à frigore densatur in nubem, mox residentes partes conuertuntur in aquam, nec diu post insequitur pluuia, eo tempore concipitur iris: pluuia dum ad ima fertur, euanescere incipit, vertitur in pallorem, visunturque in nubibus virgę intermistae descendentes, vnde quum visitur arcus, dicitur vulgo è mari plurimum bibere. Plautus iocosissimè de anu vini vas exiccante, ait. Ecce autem bibit arcus, pluet hercle hodie. Sed si ex serenitatis, & pluuiarum vicisstiudine aliquid iudicij nancisci poterimus, post pluuias serenitatis praesagium, quia vires aquarum plenitudine exoneratae, plus lucis habent ad Solem concipiendum. Vespertina sequentis diei serenitatem spondet, quia vesperi siccior est. Matutina futuram pluuiam ostendit, quia vas nocturni humoris fert plenum. Sed Aratus geminatam irim pluuiarum euidens prognosticum dicit. Ἡδιδύμη ἔξωσε δια μέγαν οὐρανὸν ἔρις Confirmat & illius interpres Theon. Inquiens. Quum multa fuerit imbrium constipatio ex priore iride, altera fit circumscriptione consimili, imbrem portendit pluuium. In prismate cristallino iridis colores videri. Prop. XXVI. IFFCILLIMAM rem aggrediemur. Virgula quidem Pfieri solet stricta, & triangula. Nascitur crystallus exagona, quae si ex transuerso Solem recipit, colorem talem, qualis in arcu videri solet, reddit. Ratio est quod Sol tenuissimam aciem transiens, vbi subtilior pars vitri, flauo colore induitur, postremus autem basim transiens totus obscuratur, ob id caeruleo colore faedatur. Sed hoc difficilè captu, quia corpus vitreum inaequaliter Soli opponitur, refrangitur, & in diuersam partem colores iaculatur. Exemplum.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
