# De refractione 226

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/226

Prop. XXVIII. Halo iisdem causis coloratus videtur. J Tex Aristotele habetur. Halo fit diu circa Solem, noctu circa Lunam, & vbicunque sydus est, fit ex refractione, & ex nube roscida, quae sit inter oculos nostros, & astrum, & videtur hic circulus circa astrum, quasi astri corona. Causa rotunditatis est eadem, quae in iride: nam ab astro ad nubem trahitur linea, quae refracta ad nostrum oculum peruenit, nec vmquam peruenit nisi anguli, qui sunt incidentiae & refractionis sint aequales. Exemplum apponemus. Esto Sol A, oculus noster C, nubes roscida GFEDNMLIH, radius oculum & nubem penetrans AGBC, radius à Sole ad nubem AE, & ex E ad oculum C, sic AT ad oculum C. Sic AF, FM, ad C, & AH, HN ad C, aequales sunt omnes lineae à Sole ad nubem, nec esse aequales possent omnes, nisi ad circulum essent, & inde à nube ad oculum aequales, & lineae à centro ad circumferentiam aequales EBI, IBM, HBN, necesse est igitur halonem rotundum videri, angulus enim BIC, & BEC aequales, & BNC, & BMC, & reliqui aequales, qui anguli, vt diximus in iride, sunt in causa, vt colores ex refractione videantur, aliter tota nubes colorata esset. Plutarchus.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
