# De refractione 227

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/227

Area hunc in modum conficitur. Quum inter Lunam, aliudue sydus, visumque. nostrum crassus aer, nebulosusque interuenit, ab illo visus noster confestim reflectitur, laxiusque circunfunditur, quo deinde in syderis orbem incurrente, duntaxat secundum circumferentiam, continuò circulus videtur circa sydus existere. Huiusmodi autem vsitatus circulus area propterea dicitur, quoniam illic assiduè est area, esse ibi eiu modi simulachrum videtur, quo nuper visus crassior inciderat. Seneca. Coronae vbicunque fiunt, vbicunque sydus est. Arcus non nisi contra Solem, vnde coronam si diuiseris, arcus erit, & fiunt ab omnibus syderibus. Nos halonem vidimus opposito specillo, siue lenticulari portione inter oculos nostros & candelam, vel Solem: apparent enim iridis colores circumcirca, quia vndique ibi anguli aequales. Sed color puniceus non videtur circa flauum, quia ibi nulla adest tenebra. Ex Solis reflexione in opaca nube etiam colores causari. XXVIIII. Prop. IXIMVS colores, qui ex refractione nascebantur, nunc auDtem qui ex reflexione. In reflexione lux multiplicatur, & splendescit, quum densius diaphanum, siue nubes densior sit, quàm vt penetrari possit, quorum mistione colores nascuntur. Sed non tam pulcherrimi, vt irini, sed obsoleti, & obscurioris coloris. Quum enim nubes lucem non transmittunt, extima superficies cum varia lucis mistione colores gignit. Aureus color videtur fieri ex regesto Solis flauo lumine in densam nubem multiplicato: vel à flauae lucis continuata densitate: multiplicatur enim lux ex reflexione, vt diximus, nam simplex incidit, duplicatus, quum resilit. Id in stellis videre licet, nam ex ea densitate reflexo Solis lumine, color aureus spectatur, at in nebulis, quae non solidae, vel caliginosae croceus color gignitur. Color verò caeruleus videtur vbi tenuis lux in denso diaphano, idemque euenit in reflexione, quod euenerat in refractione. Ideo Philosophi qui putabant iridis colores ex nubis natura causati, dicebant flauum colorem in summo nubis, vbi tenuis erat nubes, caeruleus in imo, vbi crassior. Si igitur in Solis opposito nubes crassae diaphanitatis, vt radium obtenebret, caerulei coloris tincta conspicietur. Sic ex aequa vtriusque potentia, & lucis, & crassitudinis, viridis exoritur color, videlicet ex modicè crassa nube, & modico lumine. Rubeum colorem iam diximus in iride generari ex densissimo lumine, & nigro nubis colore reflexo. Nubes caliginosa Sole suffusa alba nitet, at in aquam conuersa & iam casura, nigerrima apparet. Aeris colores in eclipsi videri.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
