# De refractione 228

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/228

Prop. XXX. TERRA continuò vapores prodeunt, & pars ea vaporum quae tenuior, leuiorque summa petit, quae foeculentior, grauior, & iu imo subsidet, media in medio residet, vt videantur quasi tres circuli terram circundantes, in supremo tenues, in imo terrestres, in medio mediae naturae. Sed animaduertendum non semper eiusdem rationis esse vapores, nam secundum tempora, & caelestes cursus variantur. nam aliquando tenues, tenuissimi fiunt, & sic faeculentiores purgatiores, contra autem aliquando vt qui prius terrestres grauesque fuerint, adeò grauissimi facti, vt inferioribus existentibus grauioribus, prius leuium circulus terrestres contineat, aliquando verò misti, & simul conturbati. Euenit igitur, vt Sol eos feriens splendidus varios gignat colores, vt diximus, sed nobis, qui in eis versantur inconspicui. In lunari enim eclipsi, vmbram Sole in Lunae faciem immittente, antequam terreni corporis vmbra ad Lunam perueniat, colores hi ex Solis lumine, & vaporum causati Lunae vultum prius feriunt, & ex eorum coloribus vaporum qualitates terram obsidentes cognosci possunt. Exemplum addemus.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
