# De refractione 229

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/229

Erit terrae globus AD, circulus primus crassos vapores continens D, secundus medios C, supremus, in quo tenuissimi B, sit vmbra vaporum feriens Lunae faciem E, quae quia primum & supremi circuli est rubri coloris Lunę faciem foedabit, in H verò dimidium medij circuli vt rubei, & viridis coloris Lunae facies maculetur, in F verò duorum circulorum colores subibit, rubri, & viridis, in G autem trium circulorum colores rubri, viridis, & caerulei. Ex his coloribus naturaliter futuri anni, vel instantis qualitates praecognosci possunt. Alibi Astrologorum opiniones refellemus. Ex luce, & densiore caeli parte lacteum circulum fieri. Prop. XXXI. DLVTARCHVS Philosophorum opiniones referens haec ha

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
