Latin
Prop. VII
Giambattista Della Porta, De refractione 25
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne rudi fide oculis credas, sic ad demonstrationem procedemus. les Sit terrae globus DAE, oculus eius in superficie situs A, sit densitas medij aeris hebetioris inter oculum &stellam LM, ipsa sphaera FIGH, horizon BAH C stellae diameter LM. Punctus M venit ad I, refrangitur ad A, extenditur in O. Eodem modo punctus L venit ad G, frangitur ad oculum A, extenditur AG in N. Ascendat cathetus ex MQP centro occurret ipsi ATin O, ergo punctus M videbitur in O, ex praecedenti. Altitudines in aquis per refractionem breuiores videntur. Prop. XIII. ROFVNDA aqua inspecta, semper fundum sublimius viAdebitur, quum praecipuè ex obliquo conspicitur, &id in causa fuit, vt multi viri submergerentur, nam ex inspectione ipsis videre videbatur, quòd vix guttur, aut pectus attingeret altitudo, at in ipsis proiectis multo ipsis altiores aquas fuisse experti sunt.