# De refractione 25

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/25

Sed ne rudi fide oculis credas, sic ad demonstrationem procedemus. les Sit terrae globus DAE, oculus eius in superficie situs A, sit densitas medij aeris hebetioris inter oculum & stellam LM, ipsa sphaera FIGH, horizon BAH C stellae diameter LM. Punctus M venit ad I, refrangitur ad A, extenditur in O. Eodem modo punctus L venit ad G, frangitur ad oculum A, extenditur AG in N. Ascendat cathetus ex MQP centro occurret ipsi ATin O, ergo punctus M videbitur in O, ex praecedenti. Altitudines in aquis per refractionem breuiores videntur. Prop. XIII. ROFVNDA aqua inspecta, semper fundum sublimius viAdebitur, quum praecipuè ex obliquo conspicitur, & id in causa fuit, vt multi viri submergerentur, nam ex inspectione ipsis videre videbatur, quòd vix guttur, aut pectus attingeret altitudo, at in ipsis proiectis multo ipsis altiores aquas fuisse experti sunt.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
