# De refractione 26

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/26

Si quis igitur id clariùs conspicere velit, dimittat lignum, vel columnam in aquis, cuius dimidium super aquam emineat; & elongetur ab ea, duplo enim ferè maior super extans pars ipsa mersa videbitur. Cuius causa est, quòd punctus imae partis ad oculos veniens, sublimior videbitur, vt in subiecta figura patet. Sit cisterna, vel lacusculus GDEFGH, columnae aquae submersae pars LM, pars ima M, super aquas superextans pars altera LI aequalis. Pars ima M occurrens aquae superficiei B, declinat ad oculum A, & oculo insinuatur. Occursans radius BA fractus dirigatur in rectum perueniet in N, vnde M, punctus in N videbitur, & quantitas MN te latebit: longior igitur pars IL videbitur, quam LN. Sed Cardanus in subtilitatibus docet profundum maris metiri, ex huius ignorantia ineptè fallitur. Ex refractione res tardiùs moueri videbitur. Prop. XIIII. AEC est & altera visus fallacia ex superiori dependens: nam stellae, quae super horizonta mouentur, tardiùs ire vi dentur, quàm quae in coeli medio. Cuius causa est, quòd duo motores aequales, qui per inaequale spatium mouentur, vt alter breuiùs, alter longius progressurus sit, & vterque aequali tempore motum absoluturus, qui per breuius spatium se mouebit tardiùs ire creditur, quàm qui per longiùs, Rei exemplum erit. Sit LJE Sit surgens astrum M, eadem terrae circumferentia DAE. Densiorumque vaporum FGL, idem oculus A, ac terrae horizon BAH, perueniat ad circulum FGL ipsa MG, & refrangetur ad oculum A, tunc oculus A videt astrum in linea AGN, vbi scilicet coibit cum ascendente catheto CMN, spatium ergo motus erit MN, breuius ipso vero: tardiùs ergo per spatium illud ire putabitur. Magnitudo obliqua partim infra aquam, partim supra existens, ex refractione refracta videbitur.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
