Latin
Prop. XVIII
Giambattista Della Porta, De refractione 27-3
Unproofread scanNot analysed yet
D vt inter sexagenos, aut centenos pedes in sesquipedem sensim inclinetur structura, vt vim currendi habere possit aqua. Librantur autem loca dioptris, aquarijs libris, aut chorobate, &quia summo mane plerunque opus aggrediuntur operarij, in caliginoso aere, &adhuc roscido, dum ex pinnacidijs transmit titur acies in densiori medio, quasi sub aquis existenti, regulae &foramina, vti non suo loco visa, aliam atque aliam demonstrabunt visionis lineam, &facillimè error committitur, vt in superiori vidimus. Exemplum.