# De refractione 37

Giambattista Della Porta, De refractione, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/37

Esto Sphaericum concauum speculum CFBA, radius Solis incidens AB, feriat punctum B, reflectatur ad diametri punctum E, dico lineam reflexionis EB, semper esse aequalem lineae DE, scilicet interceptae inter centrum D circuli, & E contactum lineae reflexionis. Quoniam in reflexionibus speculorum semper incidentiae angulus ABD reflexionibus angulo aequalis est, & angulus ABD, aequalis EDB, quia subalternus, ergo angulus EDB, aequalis est semper angulo DBE, & aequalibus angulis aequales bases oppositae sunt, igitur semper reflexionis linea BE par erit semidiametri parti à centro ad vtriusque contactum E. In reflexionibus speculorum concauorum, radius Solis incidens super latus octogoni, reflexus cadit super diametrum perpendiculariter. Esto Solis radius AB, tangens punctum B speculi concaui, distantem à diametri fine F per octauam circuli partem, dico radium BE reflexum super semidiametrum DF esse perpendicularem. A centro D extendito lineas ad puncta AB, & à puncto B, fiat angulus DBE aequalis angulo DBA, & extendatur BE, quousque coeat cum semidiametro in E.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
