# De refractione 41

Giambattista Della Porta, De refractione, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/41

Porrigatur ex centro circuli D, ad punctum incidentiae B, linea DB, diuidatur per medium in puncto F, & ex F excitato perpendicularem FE, & producito diametrum DE quousque coeat cum linea FE, dico in E esse punctum reflexionis, quia ibi FE diametrum decussabit. Quia duorum triangulorum anguli DFE, & EFB, aequales sunt, quia recti, & linea FD, FB aequales, & anguli FDE, FBE, aequales, ergo DE, EB, aequales, & vbi duae hae lineae concurrunt, ibi punctus reflexionis. Vera loca refractionis solaris radij in Sphaera crystallina reperire. Prop. D Solis refractiones in crystallina pila radiorum vestiAgandas, organico experimento vtemur, vnde oportet pri mò eius structuram explicare. Crystallina, vel vitrea tabella paretur nitidae perspicuitatis, pedalis longitudinis, latitudinisque, & digitalis crassitudinis, quae tota ex vtraque parte rota quam exquisitè expoliatur, laeuigeturque, mox circini ope rotundetur, atque exaequetur torno, marginibus rectis, integris aequaliter seruatis: eius extimę superficiei ministerio ad explo randas Solis radiorum refractiones vtemur. Supra tabulam ferreis anconibus firmetur, mox tabellula superponatur incisu ris, vel foraminulis peruia, solarium radiorum suscipiendorum gratia, eius circuli quarta vna figurarum latera notentur, notulisque insigniantur, è cuius regione tabellulae foramina respondeant, & sic paratum erit instrumentum, quod Solis oppositum refractiones ostendet. Esto sisiso. Esto sphaerica crystallina pila GHILMN, aut cylindripars plana explanata, supra locata tabellula AF, exiguis foraminulis peruia ABCDEF, quae radios Solis transmittat AG, BH, CI, DL, EM, FV.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
