Latin
LIBER SECVNDVS
Giambattista Della Porta, De refractione 43
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde obseruabit radium CI, &erit punctus I, latus duodecagoni, scilicet latus GI, dimidium lateris exagoni, &refrangetur eius radius infra latus exagoni, scilicet extra diame trum in puncto R, nam quantùm in concauo speculo supra diametri calcem feriebat in semidiametro, tantùm hic infra extra diametrum descendet. Deinde obseruabimus DL, tangentem L, à puncto G latus octo goni, refrangetur eius radius ad Q punctum, scilicet LQ, &descendet infra punctum P, quantum diximus. Mox radium obseruabimus BH, latus scilicet sexdecagoni, dimidium octogoni, &refrangetur ad punctum S, extra diame trum inferius, &quanto diametro propius haerebit, tanto inferius descendet, secundum quantitatem, quam diximus. Postea obseruabimus radiu FN, qui tanget pentagoni latus GN, &quia infra latus exagoni est, ideo supra finem diametri ascendet, contra quam obseruauimus in concaui speculi reflexionibus: ibi enim descendebat, hic verô ascendit, tantumque supra, quantùm ibi descendebat, nisi vitri crassities vetuerit, nam aegriùs obseruabitur. Sed haec irregularitâs hanc habet regulam, vt contraria sint ijs, quae de speculo sphaerico diximus concauo, nam vbi in concauo ascendebant, hic descendunt, &vbi ibi descendabant, hic ascendunt, solùm in vtroque latus exagoni metam habet, nam vtrunque diametri finem ferit, cuius rationem assignat Aristoteles libro Mechanicorum concauum esse conuexo contrarium. Vera loca determinare refractionum Solaris radij in concaua sphaerali superficie. D haec vestiganda prius crystallinum instrumentum comAminiscar parare, in hunc nempe modum. Tabella crystallina paretur tantae longitudinis, quanta opus erit, scilicet pedalis longitudinis, &per transuersum latitudinis ferè semipedalis, crassitudinis digitalis, totaque exactissimè explanetur, vt parallelis sit superficiebus. In media longitudinis extremi marginis linea pes firmus circini statuatur, va gus circumducatur, donec in eius superficie designetur semicirculus, vndique relinquatur solidum digitalis magnitudinis, vt firmum, integrumque permaneat instrumentum, inde rotis ex