# De refractione 45

Giambattista Della Porta, De refractione, 1O: BAPTISTAE PORTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/45

Radij Solis refranguntur in con trariam partem eorum, qui in circulo conuexo diuaricabantur, diximus enim conuexo contrarium concauum, radius ergoEL per centrum transiens circuli LIHGF, penetrat irrefractus EL. Radius AF, illabens per A foramen tabellae tangit circuli concaui punctum F, latus exagoni à puncto L, refrangitur ad finem diametri, vt diximus: ideo circulum appinximus MN, cuius diametri finem N, refractus radius ex Fattingit. Sic quoque radius CH, tangens punctum H latus duodecagoni, refrangitur ad punctum R extra diametrum, vt videtur in eius circulo QR. Sic radius BG, latus octogoni tangens G, refrangitur ad punctum P, vt suo circulo apparet. Eodemque modo DI, latus sedecagoni ad punctum P. Solus radius EL, transiens per circuli centrum, transit irrefractus in infinitum, vt diximus. Vera loca determinare refractionum Solaris radij egredientis ex concaua sphaerali superficie. I praefatum instrumentum Soli obuertes, voti compos fies, Snam refractiones Solis ex superiori parte in concauam superficiem incidentes, & exeuntes experieris: ijsdem enim angulis, quibus ingrediuntur, egrediuntur, vt eiusmodi schemate videre est. Esto instrumentum obuersum VXYZ Soli oppositum, & ex tabellae foraminibus radij Solares ingrediantur, refrangantur. Primus Primus ex E foramine ingrediens, per LRG irrefractus labitur. Mox radius AF, ingrediens, tangit latus exagoni, quia ingrediens prius ad diametri calcem perrectabat, nunc in contrariam partem labitur, ijsdem angulis, ex F enim in C labi tur, & angulis TFS, aequalis fit angulo SFR. Deinde obseruabis radium CH tangentem latus duodecago ni, & in contrariam partem pergit HN. Sic angulus NHM, aequalis erit NHL. Mox obseruabis BG radium etiam tangentem latus octogoni, labiturque in Q, & angulus QGP, aequalis erit PGO. Postremò radium Solis DI, latus sexdecagoni, labiturque in H. Sic angulus HIK, aequalis erit KIO. Animaduertendo quòd radij DI, CH, BG, AF, irrefracti permeant, vsque ad IH! OF, quia perpendiculares. Vera loca determinare Solaris radij refractionis egredientis ex conuexa

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
